Ebo, Remense decus, praesul pastorque coruscus,
Celsa et clara farus, sanctis per saecula carus,
Ordinis omnis honos, pariterque piissimus heros.
Atque sui compos, quin noster ad omnia custos,
5
Pontificum culmen, seu dulce et nobile lumen,
Cunctorum specimen, nostrumque optabile tegmen,
Et cleri norma et vulgi pia famine forma,
Doctor euangelicus, praecelsi regis amicus,
Hunc in honore dei Petrique in amore beati
10
Librum iussit agi, plenus spiraminis almi.
Cuius ad imperium accelerans velociter illum,
Abba humilis noster Petrus placidusque magister
Coepit anhelanter, perfecit et ipse flagranter.
Hunc auro interius Christi decoravit amicus,
15
Atque ebore exterius pulchre decompsit opimus.
Sic et ut ornavit, domino Petroque dicavit,
Culmine apostolico deitatis munere primo;
Sicque iubente illo mox paruit hic quoque dicto.
Praecepit dominus, perfecit vernula fidus,
20
Edixitque sacer celeberrimus atque magister,
Effecitque alacer fidissimus atque minister,
Iusserat immo pater, prolesque peregit amanter:
Tertius hos inter Christus sit postulo semper.
Hic enim euangelici retinentur bis duo libri,
25
Mathei ac Marci, Lucaeque Iohannis et almi;
Hic quadriga pii micat ac nitet inclita Christi,
Quin etiam medici patet hic medicina corusci.
Huc vos, o cuncti, properate ardentius aegri:
Quaerite hic domini ex animo suffragia summi,
30
Et rapite altithroni hinc passim medicamina Christi.
Namque hic langores poscentum diluit omnes,
Hic facit incolomes citius remeare potentes,
Insuper et flentes regredi dat celsus ovantes,
Hic est omnipotens necnon super omnia clemens
35
Hic dabit et vobis optatae iura salutis,
Supplicibus votis illum quicumque petetis;
Ad quem delictis pro vestris quique venitis,
Carmen et hoc legitis dominum, deposco, petatis,
Lucis ut in celsae hoc arce rependat utrique,
40
Donet et eximiae pacis diadema perenne
Eboni almifico, quin Petro corde pudico,
Scilicet eximio dulci cum prole magistro,
Sitque illis solio Christus retributor in alto,
Ipsorum studio quod hic liber emicat auro.
45
Et simul aetherio iugiter potiantur Olympo
Cum patre seu nato necnon cum flamine sancto.